570: Kontakte mit der vorislamischen arabischen Welt im Pilgerbericht des Antoninus Placentinus

Aus Transmed Wiki
Version vom 8. August 2019, 11:45 Uhr von Daniel.g.koenig (Diskussion | Beiträge) (Die Seite wurde neu angelegt: „{{Kapitel LAT-DE TAB-5|Daniel G. König|Antoninus Placentinus, ''Itinerarium'', ed. Paul Geyer (CCL 175), Turnhout: Brepols, 1965, cap. 36-47, S. 147-153, übe…“)
(Unterschied) ← Nächstältere Version | Aktuelle Version (Unterschied) | Nächstjüngere Version → (Unterschied)
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Verfasser/in: Daniel G. König

Quelle

Antoninus Placentinus, Itinerarium, ed. Paul Geyer (CCL 175), Turnhout: Brepols, 1965, cap. 36-47, S. 147-153, übers. Daniel G. König
[cap. 36] Familia autem Saracenorum uel uxores eorum uenientes de heremo, ad uiam sedentes in lamentatione, et sareca missa ante se petiebant panem a transeuntibus et ueniebant uiri ipsarum, adducebant utres cum aqua frigida de interiore parte heremi et dabant, et accipiebant sibi panes et adducebant resticulas cum radices, quorum odor suauitatis super omnia aromata, nihil licentes; quia anathema habebant et dies festos suos celebrabant. Populus autem, qui per ipsum maiorem heremum ingrediebatur, numerus duodecim milia sexcenti (…). {{{4a}}}
[cap. 38] Et in ipso monte [Mons Sina] in parte montis habent idolum suum positum Saraceni marmoreum, candidum tam quam nix. In quo etiam permanet sacerdos ipsorum indutus dalmatica et pallium lineum. Quando etiam uenit tempus festiuitatis ipsorum recurrente luna, antequam egrediatur luna, ad diem festum ipsorum incipit colorem mutare marmor illa; mox luna introierit, quando coeperint adorare, fit nigra marmor illa tamquam pice. Completo tempore festiuitatis reuertitur in pristinum colorem, unde omnino mirati sumus (…). {{{4b}}}
[cap. 39] Et quia iam se complebant dies festi Saracenorum (cf. recensio altera: dies festi Hysmahelitarum), praeco exiuit: ut, quia non subsisteret per heremo reuerti, per quo ingressi sumus, alii per Aegyptum, alii per Arabiam reuerterentur in sanctam ciuitatem. De monte Sina in Arabia in ciuitatem, quae uocatur Abila, sunt mansiones octo. In Abila autem descendit nauis de India cum diuersis aromatibus (…). {{{4c}}}
[cap. 40] Ipsa est terra Madian et ipsi inhabitantes in ea ciuitate dicitur, quia ex familia Iethro, soceri Moysi, descendunt. Octingentas condomas militantes in publico cum uxoribus suis, annonas et uestes de publico accipientes de Aegypto, nullum laborem habentes, quia nec habent ubi, eo quod totum harena sit, et praeter singulis diebus habentes singulas equas Saracenas, qui capitum paleas et hordeum, de publico accipient, discurrentes cum ipsis per heremum pro custodia monasteriorum et heremitarum propter insidias Saracenorum, ante quorum timorem non exagitantur Saraceni (…). {{{4d}}}
[cap. 47] Exeuntes de Apamia uenimus Antiochia maiore (…). Exinde uenimus in Carran, ubi natus est Abraham, et descendentes nos inde uenimus in ciuitate Barbarisso, ubi requiescit sanctus Bacchus, frater sancti Sergii. Deinde uenimus in ciuitate Suras, per qua ciuitate media descendit fluuius Eufrata, qui in ipso loco per ponte transitur. In ipsa passi sunt sanctus Sergius et sanctus Bacchus, et ad duodecim milia intus in heremo inter Saracenos requiescit sanctus Sergius in ciuitate Tetrapyrgio. {{{4e}}}

{{{5}}}

Editionen & Übersetzungen

{{{6}}}

Zitierte & weiterführende Literatur

{{{7}}}

Zitierempfehlung

Daniel G. König, "570: Kontakte mit der vorislamischen arabischen Welt im Pilgerbericht des Antoninus Placentinus", in: Transmediterrane Geschichte. Kommentierte Quellenanthologie, ed. Daniel G. König, Theresa Jäckh, Eric Böhme, URL: https://wiki.uni-konstanz.de/transmed-de/index.php/570:_Kontakte_mit_der_vorislamischen_arabischen_Welt_im_Pilgerbericht_des_Antoninus_Placentinus. Letzte Änderung: 08.08.2019, Zugriff: 25.04.2024.

Schlagworte

{{{8}}}